- MANUS ad Coelum tollendi ritus
- MANUS ad Coelum tollendi ritusin precationibus, memoratur Livio l. 5. c. 21. Quae (praeda) quum unte oculos eius (M. Furii Camilli) aliquantum spe atque opinione maior, maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad caelum tollens precatus esse; ut si cui Deorum etc. Vide quoque infra Supinae manus. In devotionibus itam; eidem l. 7. c. 6. Silentiô factô, Templa Deorum immortalium, quae Foro imminent, Capitoliumque intuentem, et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad Deos manes porrigentem se devovisse. Equo dein, quam poterat, maxime ornato insidentem, armatum se in specum immisisse etc. Ubi de Marco Curtio fermo est. At Deorum signis illas temere admovere, nefas habitum. Unde Romani, cum, Veiis expugnatis, iam humanas opes egessissent, amoliri tum Deûm dona ipsosque Deos, sed colentium magis, quam rapientium modô, coepere; namque delecti exomni exercitu Iuvenes. pure lotis corporibus, candidâ veste, quibus depertanda Romam Regina Iuno assignata erat, venerabundi Templum iniêre, primo religiose admoventes manus: quod id signum more Etruscô, nisi certae gentis Sacerdos attrectare non esset solitus, apud eundem l. 5. c. 22. Incestas inprimis sanguine. Unde L. Atilium in classe Cnei Octavii Samothracum appulsâ, hos ita allocutum esse idem resert l. 45. c. 5, Cur pollutam sacram hanc Insulam homicida sanguine Eumenis Regis violavit: et quum omnis praefatio sacrorum eos, quibus non sunt purae manus, sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruentô latronis corpore sinetis? Hinc itaque Manus ad digitos usque involutas, in re divina facienda, tenebant, ex instituto Numae. Iterum Livius l. 1. c. 21. Et soli Fidei sollenne instituit, ad id sacrarium Flamines bigis, curru arcuato vehi iussit, manuque ad digitos usque involutâ rem divinam facere etc. Vide de Huzzae Manu temere admota Arcae Foederis, 2 Sam. c. 6. v. 6. et 7. et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.